martes, 18 de noviembre de 2008

Epitafio

Yo quiero, en mi sepulcro, un epitafio como este:


Si uis scire meum nomen uotumque, uiator,
Pegasus hac ego sum claudus humatus humo.
Vota deinde scias, nomen quum sciueris; audi,
sic desyderio tu potiare tuo:
quum paticum quemquam paedicaturus ephebum es,
illud in hac tumba, quaeso, uiator, agas
atque ita mis animas coitu, non thure, piato:
scilicet hanc requiem Manibus, oro, dato.
Hoc apud infernas genus est leniminis umbras
praecipuum, prisci sic statuere patres:
quippe ita Chironis cineres placabat Achilles,
sensit et hoc podex, flaue Patrocle, tuus;
gnouit Hylas, patrio percisus ab Hercule busto.

Tu mihi maiores quod docuere lita.

Antonio Beccadelli("Il Panormita") (1394-1471)Hermaphroditus, 7.

No hay comentarios: